monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 20 > 3 > 12 > 7 > 29 > 4 > 5 > 8 > 9 > 6 > 1 > 76 > 35 > 65 > 45 > 73 > 85 > 71 > 32 > 41 > 33 > 77 > 80 > 48 > 79 > 53
Ambrosius, De apologia David, § 52 <<<     >>> § 54

Ambrosius, De apologia David, § 53

1 Ut iustificeris in sermonibus tuis.
2 sermones dei pleni ueritatis sunt atque iustitiae ideoque uera sunt quaecumque locutus est dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendit ad fraudem.
3 et quia definiuit eo quod non sit homo qui non peccet omnes enim declinauerunt et inutiles facti sunt -, ideo uincit, dum indicatur, quoniam prolapsione uniuersorum probauit quaecumque de nostra iudicauit fallacia.
4 ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, iustificamu9 deum in sermonibus suis; si autem dixerimus quia non peccauimus.
5 mendacem facimus deum; sed inpossibile est mentiri eum.
Ambrosius HOME

bnf1732.382