Ambrosius, De apologia David, § 49
| 1 | praecedit autem iniquitas, peccatum sequitur. |
| 2 | radix est iniquitas, fructus autem radicis est culpa. |
| 3 | unde uidetur iniquitas ad mentis inprobitatem referri, peccatum ad prolapsionem corporis. |
| 4 | grauior iniquitas tamquam materia peccatorum, lenius peccatum. |
| 5 | denique iniquitas per lauacrum remittitur, peccatum tegitur bonis factis et tamquam alis operibus obumbratur. |
| 6 | unde bene supra hic ipse ait: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. |
| 7 | caritas enim abscondit errorem et operit multitudinem peccatorum. |
| 8 | multa quoque caritas remittit etiam ipsa peccata, sicut scriptum est de muliere, quae super dominum fudit unguentum: remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum. |