Ambrosius, De apologia David, § 42
| 1 | cur ergo secundum gestorum ordinem psalmorum quoque ordo non quadrat? quia non tam ordinem ordini quam mysterium gestis uoluit conuenire ideoque numerum remissionis aptare huic uoluit historiae. |
| 2 | quinquagensimus enim numerus remissionis est numerus, sicut in euangelio dominus ipse nos docuit dicens: duo debitores erant cuidam faeneratori. |
| 3 | unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. |
| 4 | non habentibus illis unde redderent donauit utrisque. |
| 5 | quis ergo eum plus diligit? et in lege habes quia iubeleus dicitur numerus quinquaginta annorum recursus celebrabilis admodum, quo debita uacuantur, confirmantur Hebraeorum libertates, possessionum refusiones. |
| 6 | hunc numerum laeti celebramus post domini passionem remisso culpae totius debito chirographoque uacuato ab omni nexu liberi et suscipimus aduenientem in nos gratiam spiritus sancti: die pentecostes uacante ieiunio laus dicitur deo, alleluia cantatur. |
| 7 | denique et puellae pater illius, quae per uim concubitus nulli ,łĮ'I.I desponsata pereri, quinquaginta didragma argentea accipit, ipsa autem in coniugio permanebit. |
| 8 | hoc ergo numero etiam uitia uertuntur in gratiam. |
| 9 | magnus igitur psalmus, quo docemur quemadmodum agenda paenitentia sit. |
| 10 | I |