Ambrosius, De apologia David, § 37
| 1 | quam praeclarum autem quod tribus sibi oblatis condicionibus, quam uellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri uellet aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se aut triduo mortem fieri in terra, tertium elegit, quod domini mallet se quam hominum committere potestati; dominus enim cito miseratus ignosceret. |
| 2 | itaque sic ait: angustiae mihi sunt ualde in his tribus, sed magis incidam in manum domini, quoniam magna est misericordia eius ualde, quam in manus hominum incidam. |
| 3 | hac humilitate prudentia mansuetudine fecit, ut uerbis scripturae utar, habere dominum propriae commotionis paenitentiam. |
| 4 | denique sic scriptum est quia paenitentiam habuit dominus super malitiam. |