Ambrosius, De apologia David, § 23
| 1 | ideoque dictum est a domino Iesu Christo ad seruum suum Dauid, ut mysterium declararet: quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc uerbum coram omni Istrahel in conspectu solis huius. |
| 2 | et primo quidem nesciens sacramentum commotus est Dauid indignatione, sed non errauit affectu. |
| 3 | postea uero ubi cognouit mysterium magnum - magnum enim sacramentum Christi et ecclesiae - , uidens remissionem futuram omnium peccatorum, praeuidens fulgorem gratiae per lauacrum regenerationis et infusionem spiritus sancti ait securus neniae: peccaui domino, ut et ipse in eorum ueniret consortium quibus culpae remissio proueniret. |
| 4 | aduertis quemadmodum peccatum proprium deplorauerit? quis igitur ei miretur esse dimissum? |