Ambrosius, De apologia David, § 21
| 1 | et non mala ouis, quae erat uerbi plena, utpote rationabilis ebdomadis filia et sancti munus auctoris: tamen non pretiosis aliquibus, sed uilibus pauperis diu opibus alebatur. |
| 2 | denique de pane inquit eius manducabat et de calice eius bibebat et in sinu eius dormiebat. |
| 3 | non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylon, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo uigilare. |
| 4 | denique turbati sunt omnes insipientes. |
| 5 | corde, obdormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. |
| 6 | hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ouem abstulit; de suis enim uel gregibus uel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset. |