monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 70 > 8 > 43 > 16 > 62 > 42 > 21 > 2 > 49 > 69 > 71 > 36 > 84 > 80 > 60 > 7 > 82 > 45 > 75 > 64 > 54 > 18 > 72 > 26 > 20
Ambrosius, De apologia David, § 19 <<<     >>> § 21

Ambrosius, De apologia David, § 20

1 Nec parabola uidetur a mysterio discrepare.
2 quis enim diues nisi dominus noster Iesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum diues esset, abiit in regionem longinquam acciper.
3 e regnum et reuerti.
4 et uere diues erat maiestatis suae opibus et diuinitatis propriae plenitudine, cui angeli et archangeli, uirtutes et potestates et principatus, throni et dominationes, Cherubin et Seraphin indefesso obsequio sentiebant.
5 sed tamen cum diues esset, reliquit XCVIIII in montibus oues et unam ouem, quae lassa remanserat, requisiuit.
6 hanc princeps istius mundi contemplatione illius diuitis egenus et pauper quasi filiam alimentis propriis nutriebat.
7 merito itaque defecerat cui substantia erat cibus saeculi.
8 errauerat haec ouis in Adam insidiis sollicitata serpentis.
Ambrosius HOME

bnf1732.372

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik