monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 6 > 4 > 11 > 9 > 1 > 6 > 36 > 5 > 13 > 1 > 1 > 6 > 28 > 7 > 9 > 9 > 4 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 11 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 6 > 11 > 1 > 8 > 18
Ambrosius, De apologia David, § 17 <<<     >>> § 19

Ambrosius, De apologia David, § 18

1 quo loci euidentis fuit figura mysterii, quod sacerdotalis ille populus patrum fraterno populo posterioribus temporibus derogaret Aethiopissae illius nesciens sacramentum.
2 nam si cognouisset, non reprehendisset quod cum ueteri mysterio conueniret.
3 itaque cum Iudaeus eum qui ex gentibus credidit dicit esse communem et uult a lege secernere, lepram habet, quam non poterit euadere, nisi spiritalis ei legis agnitio ad ueniam fuerit suffragata.
Ambrosius HOME

bnf1732.372