monumenta.ch > Ambrosius > 28 > 15 > 1 > 24 > 9 > 6 > 8 > 1 > 6 > 9 > 6 > 9 > 8 > 6 > 30 > 7 > 9 > 6 > 11 > 1 > 8 > 12 > 19 > 27 > 21 > 1 > 8 > 31 > 10 > 6 > 7 > 8 > 66 > 6 > 8 > 6 > 8 > 17
Ambrosius, De apologia David, § 16 <<<     >>> § 18

Ambrosius, De apologia David, § 17

1 Nec de sacerdotibus silendum arbitror.
2 ne nostra uidear dissimulare delicta.
3 Aaron ipse summus sacerdos, quo duce pariter ac Moyse rubrum pedes mare transiuit populus Hebraeorum, rogatus a plebe ut deos sibi faceret quos adorarent aurum poposcit, in ignem misit, et caput uituli figuratum est, cui sunt oblata sacrificia.
4 quo indicio claruit auri cupiditatem materiam esse perfidiae et auaritiae studio sacrilegia solere generari.
5 iterum tantus sacerdos locum incidit offensionis cum sorore sua Maria.
6 nam dum fratri uterque obtrectant quod alienigenam accepisset uxorem, ilico Mariam contagio maculosae carnis effloruit.
Ambrosius HOME

bnf1732.372