monumenta.ch > Ambrosius > 64 > 79 > 80 > 35 > 71 > 48 > 41 > 33 > 45 > 77 > 32 > 65 > 73 > 85 > 76 > 29 > nomina. > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5
Ambrosius, De apologia David, § 4 <<<     >>> § 6

Ambrosius, De apologia David, § 5

1 Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat: ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam sed praematura confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum domino.
2 quem mihi nunc facile repperias honoratum ac diuitem, qui si arguatur alicuius culpae reus, non moleste ferat? at ille regio clarus imperio, tot diuinis probatus oraculis, cum a priuato homine corriperetur quod grauiter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore.
3 denique dominum dolor intimi mouit affectus, ut Nathan diceret: Cquoniam paenituit et dominus transtulit peccatum tuum'.
4 maturitas 10 itaque ueniae profundam regis fuisse paenitentiam declarauit, quae tanti erroris offensam traduxerit.
Ambrosius HOME

bnf1732.365