Ambrosius, De apologia David, § 2
| 1 | quae patuisse peccato uidetur. |
| 2 | namque in secundo Regnorum legimus libro quoniam deambulans Dauid in domo sua regia prospexerit lauantem mulierem - nomen illi Bersabee - formae egregiae et gratia et uultu decoram praestantique admodum facie. |
| 3 | quibus inlecebris delenitum potiendi eius sumpsisse affectum. |
| 4 | erat autem mulier uiro nupta; Uri nomen marito, cui mandatis regiis conposita scaena est necis. |
| 5 | nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad uerecundiam adulterii obstare uita eius aestimabatur. |