monumenta.ch > Ambrosius > 53 > 77 > 79 > 80 > 48 > 64 > 89 > 84 > 52 > 68 > 92 > 86 > 72 > 40 > 82 > 87 > 44 > 83 > 36 > 43 > 30 > 55 > 28 > 74 > 37 > 67 > 24 > 46 > 60 > 63 > 90
Ambrosius, De Tobia, § 89 <<<     >>> § 91

Ambrosius, De Tobia, § 90

1 ergo cane ne alieno te obhges debito, ne hoc quoque uendidisse dicaris, ne si quid tibi, ut habet usus amicitiae, debitor dederit gratiae, te uideatur emisse.
2 aut si uis interuenire, moueris amici obsecratus oratis, erubescis negare, ita interueni, ut si debito soluendo par> non fuerit, de tuo noueris esse soluendum.
3 in haec paratus accede.
4 legisti enim: non spondeas super uirtutem tuam; si enim spoponderis, quasi restituens cogita et infra: recipe proximum secundum uirtutem tuam et adtende tibi ne cadas, id est ne maiore te obliges 621 A nOmInIS quantitate quam ferre possunt atque exsoluere tuarum copiae facultatum.
5 si enim quod habes tradas, amisisti opes, non amisisti fidem.
6 famae tuae damna non sentis, redemisti amicum sine tua fraude.
7 alibi quoque id te monent Prouerbia Solomonis dicentis: spondens sponde amicos tuos, quemadmodum qui obligat se sponsorem amicorum suorum.
8 si autem non habes, audi quid dicat Solomon: noli dare te in sponsionem erubescens personam; si enim non habueris unde soluas, auferet stramentum desub lateribus tuis.
9 ergo bonus faenerator adquirit gratiam, execrationem inprobus.
Ambrosius HOME

bnf1732.289

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik