Ambrosius, De Tobia, § 89
| 1 | decipiunt defaeneratos, obligant fideiussores. |
| 2 | sed non Tobias pignus quaesiuit aut fideiussorem poposcit. |
| 3 | currendum est igitur, ut fideiussorem requiras, ut eum tuis nominibus obstringas. |
| 4 | ecce paratur alter inimicus. |
| 5 | nam cum tu non habueris unde debitum soluas, ille pro te tenebitur. |
| 6 | inuenieris in eo circumuentor et fallas, qui amicum deceperis. |
| 7 | ille nudabitur, ille pro te in uincla ducetur, illum grauiorem exactorem creditore patieris, qui alleget: 'stimula ciuem tuum, quem apopondisti'. |
| 8 | ita fiet, ut ipse quoque esse incipias ingratus et praetereas illud quod scriptum est: gratiam repromissoris ne obliuiscaris; dedit enim pro te animam bonam. |
| 9 | necesse est dicas: (quis enim te quaerebat fidem dicere? nam nisi tu fidem dixisses, ego non accepissem pecuniam. |
| 10 | adulteram accepi pecuniam, aes auro admixtum mihi dedit: utinam te non optulisses! fortasse te creditor subornauit uel tu illum). |