monumenta.ch > Ambrosius > 53 > 77 > 79 > 80 > 48 > 64 > 89 > 84 > 52 > 68 > 92 > 86 > 72 > 40 > 82 > 87
Ambrosius, De Tobia, § 86 <<<     >>> § 88

Ambrosius, De Tobia, § 87

1 aduerte quod dominus et misericordiam quasi liberalis inpertit et iudicium cum miseratione dispensat.
2 ante donauit per gratiam, sed quibus donaret sciebat.
3 non habet quod excuset Iudaeus.
4 mihi quasi peccatori plura donauit, illi quasi ingrato minora concessit.
5 sciuit tamen quod et ille quasi ingratus non posset quod accepisset exsoluere et ecclesia memor gratiae eo plura solueret quo plura meruisset.
Ambrosius HOME

bnf1732.288