Ambrosius, De Tobia, § 85
| 1 | Atque ut sciatis quod amanti haec affectu suadeam, ut sciatis quod liceat et bene faenerare, ostendam uobis quem faeneratorem debeatis imitari. |
| 2 | duo inquit erant debitores uni faeneratori; unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. |
| 3 | non habentibus illis unde redderent donauit utrisque. |
| 4 | quia ergo eum plus diligit? respondens Simon Pharisaeus dixit: aestimo quia is cui plus donauit. |
| 5 | et laudata est eius sententia dicente domino: recte iudicasti. |
| 6 | recte iudicauit Pharisaeus, qui male cogitauit putans quod ignoraret magis dominus peccata mulieris quam donaret. |
| 7 | sed laudatur eius sententia, ut excusatio ei omnis adimatur. |