monumenta.ch > Ambrosius > 53 > 77 > 79 > 80 > 48 > 64 > 89 > 84 > 52 > 68 > 92 > 86 > 72 > 40 > 82 > 87 > 44 > 83
Ambrosius, De Tobia, § 82 <<<     >>> § 84

Ambrosius, De Tobia, § 83

1 Haec uide, ne, dum pecuniam petis, molam tuam obliges aut lapidem supermolarem.
2 mola est qua similago conficitur, qua molit similaginem una mulier, quae adsumitur, et altera, quae relinquitur.
3 fortasse illa adsumitur quae semper molit dei uerbum, ut habeat similaginem, spiritalem farinam facit, expurgat uetus fermentum, ut sit noua conspersio, custodit molam suam, interpretatur scripturas, seruat sibi lapidem supermolarem: illa autem relinquitur, quae oppignorat molam suam.
4 cum aliquid emoluerit perfunctorie, oppignorat lapidem qui est super molam.
5 quis iste sit lapis quaero.
6 legi: lapidem.
7 quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
8 quare super molam? quia ipse est qui molentes adiuuat, ipse est qui dicit: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere.
Ambrosius HOME

bnf1732.286

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik