Ambrosius, De Tobia, § 80
| 1 | Quam deforme est, ut pro beneficio ei qui te adiuuit rependas molestiam! cum istum fraudaueris cui debes, postea in tempore necessitatis tuae non inuenies creditorem. |
| 2 | quam indignum, ut cum uictum tuum sustentare non queas, cum adhuc nihil debeas, putes quod et uictum tuum possis et debitum sustinere. |
| 3 | ante cogita unde dissoluas et sic mutuum sume. (fructus) inquit 'agrorum capio'. |
| 4 | sed qui non abundant usui quomodo abundabunt contracti faenoris incremento? sed possessionem meam uendo. |
| 5 | et unde fructus, quibus utaris ad sumptum? faenus non pecunia sua soluitur, sed augetur: numerando coaceruatur et crescit. |