monumenta.ch > Ambrosius > 53 > 77 > 79 > 80 > 48 > 64 > 89 > 84 > 52 > 68 > 92 > 86 > 72
Ambrosius, De Tobia, § 71 <<<     >>> § 73

Ambrosius, De Tobia, § 72

1 si de corporali ageretur pignore, utique magis per diem reddendum fuit, ne turpitudo nudi corporis diurno lumine proderetur; tenebrae etenim nudum non produnt.
2 ac si hoc moueret, quod non haberet pauper quo dormiens tegi posset, utique aut stragulum aut amictum diceret esse reddendum.
3 nunc autem dicendo uestimentum tunicam magis significat, quam induimur atque uestimur.
4 redde ergo pauperi tunicam suam, ut dormiat in ea noctu.
Ambrosius HOME

bnf1732.282