Ambrosius, De Tobia, § 67
| 1 | Cognouimus faenus legitimum, cognoscamus et pignus, quod lex reddi iubet ante solis occasum. |
| 2 | quod sit istud audi dicentem apostolum: dedit deus pignus spiritum in cordibus nostris. |
| 3 | tripliciter autem et pignus et conmendatum et depositum dicitur. |
| 4 | pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est, conmendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus. |
| 5 | unde ait apostolus: scio cui credidi et certus sum, quia potens est commendatum meum custodire in illum diem. |
| 6 | depositum quoque idem docuit quod esset dicens: bonum depositum custodi per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. |
| 7 | numquid spiritus commendati argenti aurique custos est aut per spiritum sanctum pecunia custoditur? spiritale igitur pignus custoditur ab spiritu, ne aues caeli ueniant et auferant illud de cordibus nostris. |