Ambrosius, De Tobia, § 64
| 1 | ubi coepit populus Iudaeorum non custodire legem, coeperunt aduenae, hoc est ex populo nati.. onum. |
| 2 | qui in esum dominum crediderunt, interpretationem scripturarum illi uetusto populo faenerare. |
| 3 | faenerauit Timotheus patre Graeco ortus uerbum Iudaeis, cum sacerdotium recepisset, faeneramus hodieque sacerdotes in ecclesia uerbum Iudaeis, qui de synagoga ad ecclesiam transierunt, faeneramus et nouam et uetustam pecuniam. |
| 4 | etenim quam habuerunt iam non habent, oculos habent et non uident. |
| 5 | aures habent et non audiunt. |
| 6 | pecuniam habent et non habent, quia usum eius ignorant, pretium eius nesciunt, figuram eius et formam non cognouerunt. |
| 7 | nam si cognouissent, numquam auctorem eius pecuniae denegassent dicentes: nolumus hunc regnare super nos. |
| 8 | qui quidem accepto regno rediens iussit uocari seruos suos, quibus dedit pecuniam et eos qui faenerassent pecuniam praedicauit, ei autem qui pecuniam tenuit otiosam domini sui respondit: sciebas quod ego austerus homo sum: tollo quod non posui et meto quod non seminaui. |
| 9 | et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? et ego ueniens cum usuris utique exegissem illam. |