Ambrosius, De Tobia, § 55
| 1 | Sed faeneratorum uos delectat et usurarum uocabulum. |
| 2 | id quoque non inuideo. |
| 3 | docebo quomodo boni faeneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. |
| 4 | dicit Solomon: faenerat domino qui miseretur pauperi, secundum datum autem eius retribuet ei. |
| 5 | ecce bonum faenus de malo factum est, ecce inreprehensibilis faenerator, ecce usura laudabilis. |
| 6 | nolite ergo iam me inuidentem uestris commodis aestimare. |
| 7 | putatis quod hominem uobis subtraham debitorem? deum prouideo, Christum subrogo, illum demonstro qui uos fraudare non possit. |
| 8 | faenerate ergo domino pecuniam uestram in manu pauperis. |
| 9 | ille adstringitur et tenetur, ille scribit quidquid egenus acceperit - euangelium eius cautio - , ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem. |
| 10 | quid dubitatis dare? si quis uobis diues huius saeculi offeratur, qui fide promittit sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam. |
| 11 | pauper est nobis dominus caeli et conditor mundi huius, et adhuc deliberatis, quem ditiorem quaeritis fideiussorem. |