monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 93 > 38 > 10 > 91 > 56 > 78 > 23 > 61 > 39 > 58 > 13 > 26 > 25 > 70 > 50 > 62 > 66 > 17 > 42 > 27 > 57 > 18 > 31 > 69 > 19 > 88 > 11 > 54
Ambrosius, De Tobia, § 53 <<<     >>> § 55

Ambrosius, De Tobia, § 54

1 Ceterum dominus in euangelio talibus magis existimat faenerandum, a quibus redhibitio non speretur.
2 sic enim ait: etsi mutuum dederitis a quibus speratis recipere, quae uobis est gratia? nam peccatores peccatoribus faenerant, ut recipiant.
3 uerum tamen amate inimicos uestros et benefacite et mutuum date nihil sperantes, et erit merces uestra multa in caelo et eritis filii altissimi, quia ipse benignus super ingratos et malos.
4 estote misericordes, sicut et pater uester misericors est.
5 aduertitis quod nomen a domino faenerator acceperit, quod nomen etiam qui faenori uestro fuerit obligatus.
6 peccatores inquit peccatoribus faenerant, ut recipiant.
7 uterque peccatores, et faenerator et debitor.
8 uos autem amate inquit inimicos uestros.
9 non discutiatis quid mereantur inimici, sed quid uos facere oporteat.
10 date mutuum his a quibus non speratis uos quod datum fuerit recepturos.
11 nullum hic damnum est, sed conpendium.
12 minimum datis, multum recipietis.
13 in terra datis et id uobis soluetur in caelo: faenus amittitis, mercedem magnam habebitis: faeneratores esse desinitis, filii eritis altissimi: eritis misericordes, qui uos aeterni patris probetis heredes.
Ambrosius HOME

bnf1732.273