Ambrosius, De Tobia, § 52
| 1 | denique etiam in Leuitico praescribit lex usuram a fratre non esse poscendam. |
| 2 | sic enim habes: et uiuet frater tuus tecum. |
| 3 | pecuniam tuam non dabis illi in usuram et in amplius recipiendum non dabis illi escas tuas. |
| 4 | generaliter haec sententia dei omne sortis exclusit augmentum. |
| 5 | unde et Dauid et benedictum aestimauit et dignum habitatione caelesti qui pecuniam non dedit in usuram. |
| 6 | si ergo qui non dedit benedictus, sine dubio maledictus qui ad usuram dedit. |
| 7 | cur ergo maledictionem potius eligis quam benedictionem? potestis benedicti esse, si uelitis, potestis iusti esse. |
| 8 | homo enim iustus secundum Ezechiel qui pignus debitori reddet et pecuniam suam in usuram non dabit et superabundantiam non accipiet et ab iniustitia auertetmanum suam. |
| 9 | iustus est iste; uita inquit uiuet, dicit dominus. |
| 10 | qui autem pignus non reddidit et in simulacra apposuit oculos suos, iniquitatem fecit. |
| 11 | cum usura dedit et superabundantiam accepit, hic uita non uiuet. |
| 12 | omnes iniquitates istas fecit, morte morietur, sanguis eius super ipsum erit. |
| 13 | uide quomodo faeneratorem cum idolatra copulauit, quasi crimen aequaret. |
| 14 | elige ergo quod dulce est. |