Ambrosius, De Tobia, § 44
| 1 | et quia bonus ad omnia magister Ecclesiastes liber est Solomonis, paulisper ipsi inhaereamus. |
| 2 | non satiabitur inquit oculus uidendo et non satiabitur auris auditu. |
| 3 | nec faenerator expletur accipiendo nec affectus eius cotidiano numerandi aeris satiatur auditu. |
| 4 | et iterum: omne quod fuit ipsum est quod erit. |
| 5 | crescit semper pecunia, otium nescit auaritia, usura ferias. |
| 6 | omnes inquit torrentes uadunt in mare et mare e non adimpletur. |
| 7 | mare istud faenerator est; omnium patnmoma tamquam fluctus absorbet et ipse nescit expleri. |
| 8 | mari tamen plerique utuntur ad quaestum, faeneratore nemo utitur nisi ad dispendium: illic multorum commodum est, hic uniuersorum naufragium. |