monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 9 > 2 > 8 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 14 > 2 > 29 > 20 > 14 > 81 > 14 > 54 > 14 > 88 > 20 > 20 > 69 > 31 > 42
Ambrosius, De Tobia, § 41 <<<     >>> § 43

Ambrosius, De Tobia, § 42

1 diuersa quoque serpentibus sunt conueniendi et parturiendi tempora, pecunia faenebris a die initae conuentionis crescentibus serpit usuris, quae parturire non nouit, quia dolores magis in alios ipsa transfundit.
2 ibi dolores sicut parturientis.
3 unde etiam toxoo; Graeci usuras appellauerunt eo quod dolores partus animae debitoris excitare uideantur.
4 ueniunt calendae.
5 parit sors centesimam: ueniunt menses singuli, generantur usurae, malorum parentum mala proles.
6 haec est generatio uiperarum.
7 creuit centesima: petitur, non soluitur: adplicatur ad sortem.
8 fit maledictum propheticum dolus in dolo, usura inprobi seminis fetura deterior.
9 itaque non iam centesima incipit esse, sed summa, hoc est non faenoris centesima, sed faenus centesimae.
Ambrosius HOME

bnf1732.266