Ambrosius, De Tobia, § 33
| 1 | Quis iste peccati est faenerator nisi diabolus, a quo Eua mutuata peccatum obnoxiae successionis usuris omne genus defaenerauit humanum? denique quasi malus faenerator chirographum tenuit, quod postea dominus suo cruore deleuit. |
| 2 | etenim quod mortis erat scriptum apicibus debuit morte dissolui. |
| 3 | faenerator ergo diabolus. |
| 4 | denique ostendebat saluatori diuitias suas dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. |
| 5 | at uero dominus aeris solutor alieni nihil ipsi debebat, qui poterat dicere: ecce uenit huius mundi princeps et in me suum non inuenit nihil. |
| 6 | nihil debebat, sed soluebat pro omnibus, sicut ipse testatur dicens: quae non rapui tunc exoluebam. |