monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 93 > 38 > 10 > 91 > 56 > 78 > 23 > 61 > 39 > 58 > 13 > 26 > 25 > 70 > 50 > 62 > 66 > 17 > 42 > 27
Ambrosius, De Tobia, § 26 <<<     >>> § 28

Ambrosius, De Tobia, § 27

1 Tamen adhuc quaerenti fideiussores tribuuntur indutiae, non ut praedam libertatis inueniat, sed ut consortem seruitutis adiungat, qui se societ aerumnoso.
2 at quid iuuare potest alienae calamitatis accessio? iam et amici fugiunt, conuiuae non recognoscunt: ipse quoque conspectus omnium refugit et ut pugil ictus uarios concertantium ita iste honestorum uitat occursus et sollicitus, ubi in aliquem offenderit, uigilanti exit obtutu.
3 redit paratus ad uincula, redit mortem optans, cogitans eam sibi, si moreretur, (moram> inferre. redit misere se ipse condemnans, quod alienam pecuniam non refugerit et faeneratoris se aere deuinxerit.
Ambrosius HOME

bnf1732.258

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik