monumenta.ch > Ambrosius > 21 > 88 > 19 > 69 > 31 > 18 > 57 > 27 > 42 > 17 > 66 > 62 > 50 > 70 > 25 > 26 > 13 > 58 > 39 > 61 > 23
Ambrosius, De Tobia, § 22 <<<     >>> § 24

Ambrosius, De Tobia, § 23

1 Accusamus debitorem.
2 quod inprudentius se gesserit, sed tamen nihil nequius faeneratoribus, qui lucra sua aliena damna arbitrantur et dispendio suo deputant quidquid ab aliis possidetur.
3 aucupantur heredes nouos, adulescentulos diuites explorant per suos, adiungunt se simulantes paternam atque auitam amicitiam, uolunt domesticas eomm cognoscere necessitates.
4 si quam causam inuenerint, accusant uerecundiam, pudorem arguunt, quod non ante de se speratum fuerit atque praesumptum; sin uero nullos laqueos alicuius necessitatis offenderint.
5 intexunt fabulas, aiunt nobile praedium esse uenale, amplam domum, accumulant prouentus fructuum, annuos reditus exaggerant, hortantur ut coemat.
6 similiter faciunt pretiosas uestes et monilia nobilia praedicantes.
7 neganti se habere pecuniam ingerunt suam dicentes: 'utere ut tua;
Ambrosius HOME

bnf1732.255

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik