Ambrosius, De Tobia, § 16
| 1 | Non nouit pecunia faeneratoris uno diutius loco stare solita transire per plurimos. |
| 2 | uno teneri nescit sacculo, uersari' ac numerari expetit: usum requirit, ut adquirat usuram. |
| 3 | fluctus quidam est maris, non fructus. |
| 4 | pecunia numquam quiescit. |
| 5 | labitur uelut scopulo inlisa: ita gremium debitoris percutit et continuo relabitur eo, unde processit. |
| 6 | cum murmure uenit, cum gemitu reuertitur. |
| 7 | frequenter tamen placidum stat uentis mare, semper faenoris unda iactatur. |
| 8 | mergit naufragos, expuit nudos, uestitos exuit, insepultos relinquit. |
| 9 | nummum ergo petis et naufragium suscipis. |
| 10 | hinc Charybdis circumstrepit, hinc Sirenes, quae uoluptatis specie et canorae dulcedinis suauitate in uada caeca deductos repetendae domus, ut ferunt fabulae, spe et cupiditate fraudabant. |