| 1 | graue uocabulum debitorum. |
| 2 | debita peccata dicuntur, debitores quoque criminosi appellantur; sic enim et isti sicut illi de capite decernunt. |
| 3 | culpae tamen habent nominum suorum ut factorum diuersitatem: debita quamuis diuersae quantitatis unum habent nomen, unum onus, unum periculum. |
| 4 | nescit ergo quid poscat infelix qui pecuniam petit mutuam: quid accipiat ignorat. |