monumenta.ch > Ambrosius > 80 > 41 > 32 > 71 > 85 > 73 > 45 > 65 > 35 > 76 > 1 > 6 > 9 > 8 > 5 > 4 > 29 > 7 > 12 > 3 > 20 > 14
Ambrosius, De Tobia, § 13 <<<     >>> § 15

Ambrosius, De Tobia, § 14

1 bene faenus appellatur, quod datis: ita uile ac faeneum est.
2 sortem dicitis quod debetur.
3 etenim uelut urna ierali misera sors uoluitur perituri debitoris luenda supplicio.
4 stant pallentes rei ad sortis euentum.
5 non sic trepidant de quorum damnatione sors ducitur, non sic deiecti ac suspensi pauitant de quorum captiuitate expectatur sortis euentus.
6 illic enim unius captiuitas, hic plurimorum addicitur.
7 et fortasse ideo sors, quia in euentu sunt patrimonia, quae sub hac sorte uoluuntur.
8 magnum et memorabile beneficium dei.
9 hoc specialiter ore prophetico praedicatur, quod in patres contulit, quia ex usuris et iniquitatibus liberauit eos.
10 et proprie ait: ex usuris liberauit eos, quia usurae inferunt seruitutem, quasi diceret: ex seruitutis uinculo ereptos reddidit libertati.
Ambrosius HOME

bnf1732.252