Ambrosius, De Tobia, § 12
| 1 | Hanc praecipue iniustitiam deplorat sanctus Dauid dicens: uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate. |
| 2 | et non defecit inquit de plateis eius usura et dolus. |
| 3 | itaque cum proditionem Iudae subiecerit, hoc praemisit, siue quod ultra sacrilegii inuidiam coniuratis dominicae necis faenoris crimen adcederet siue quod tantum sacrilegium satis abundeque usura faenoris ultum iret. |
| 4 | mali faeneratores, qui dederunt pecuniam, ut interficerent salutis auctorem, mali et isti qui dant, ut interficiant innocentem. |
| 5 | et iste quoque qui pecuniam acceperit ut proditor ludas laqueo se et ipse suspendit. |
| 6 | ipsum quoque ludam hoc maledicto putauit esse damnandum, ut scrutaretur faenerator eius substantiam. |
| 7 | quia quod proscriptio tyrannorum aut latronum manus operari solet, hoc sola faeneratoris nequitia consueuit inferre. |
| 8 | doctiores autem ipsum faeneratori putant diabolum conparatum, qui res animae et pretiosae mentis patrimonium faenore quodam usurariae iniquitatis euertit. |
| 9 | sic sumptu capit, sic auro inlicit, sic reatu inuoluit, sic caput pro thensauro reposcit. |