Ambrosius, De Tobia, § 7
| 1 | quod igitur conmendauit pecuniam et non faenerauit, iusti seruauit officium; malum est enim faenus, quo quaeruntur usurae. |
| 2 | sed non illud faenus malum, de quo scriptum est: faenera proximo tuo in tempore necessitatis illius. |
| 3 | nam et Dauid ait: iustus miseretur et commodat. |
| 4 | aliud illud faenus est iure exsecrabile, dare in usuram pecuniam, quod lex prohibet. |
| 5 | sed Tobis hoc refugiebat, qui monebat filium, ne praeceptum domini praeteriret, ut ex substantia sua elemosynam faceret, non pecuniam faeneraret, non auerteret faciem suam ab ullo paupere. |
| 6 | haec qui monet condemnat usuras faenoris, ex quo multi quaestum fecerunt et multis conmodare pecuniam negotiatio fuit. |
| 7 | et quidem eam prohibuere sancti. |