monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXIII. > CAPUT XIV. > CAPUT XX. > CAPUT XVII. > CAPUT XXXIII. > CAPUT XLIX. > CAPUT V. > CAPUT XXV. > CAPUT XII. > CAPUT XI. > CAPUT XVIII. > CAPUT III. > CAPUT XVI. > CAPUT XV. > CAPUT X. > 6 > 9 > 1 > A > 8 > 10 > 7 > 2 > 5 > 4 > 3 > 6 > 21 > 9 > 6 > 13 > 1 > 12 > 6 > 8 > 11 > 21 > 16 > 10 > 7 > 2 > 17 > 6 > 9 > 14 > 20 > A > 24 > 26 > 13 > 1 > 9 > 18 > 1 > 34 > 31 > 5 > 12 > 4
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT IV.

29 Quid autem mirum si Spiritus operator est vitae, qui vivificat sicut Pater, vivificat sicut Filius [Ioan. V, 21]? Vivificare autem quis abnuat esse maiestatis aeternae? Scriptum est enim: Vivifica servum tuum [Psal. CXVIII, 17]. Vivificatur ergo qui servus est, hoc est, homo, qui vitam ante non habuit, sed ut haberet, accepit.
30 Videamus igitur utrum vivificetur Spiritus, an ipse vivificet. Sed scriptum est: Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Ergo vivificat Spiritus.
31 Sed ut intelligas Patris et Filii et Spiritus sancti vivificationem non esse divisam, accipe quia vivificationis quoque unitas sit; quando ipse per Spiritum vivificat Deus; dixit enim Paulus: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VIII, 11].
Ambrosius HOME

csg98.75 csg102.90

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik