monumenta.ch > Ambrosius > 4 > 8 > 3 > . . . > 62 > 38 > 15 > 14 > 38 > 1 > 47 > 13 > 9 > . . . > 2 > 12 > 9 > 6 > 7 > 16 > 1 > 40 > 1 > 23
Ambrosius, De Officiis, 3, XXII. <<<    

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CONCLUSIO.

138 Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Maiorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.
Ambrosius HOME

bnf1732.182 csg97.285