monumenta.ch > Ambrosius > 30 > 7 > 9 > 8 > 1 > 20 > 1 > 4 > 18 > 6 > 6 > 16 > 5 > 15 > 13 > 9 > 8 > 12 > 9 > 8 > 20 > 4 > 4 > 10 > 3 > 2 > 14 > 5 > 5 > 16 > 18 > 17 > 11 > 13 > 22 > 12 > 15 > 19 > 3 > 3 > 10 > 2 > 14 > 50 > 1 > 23 > 7 > 18 > 6 > 27 > 16 > 47 > 15 > 17 > 25 > 11 > 13 > 39 > 22 > 9 > 8 > 12 > 21 > 19 > 31 > 26 > 20 > 42
Ambrosius, De Officiis, 1, XLI. <<<     >>> XLIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, CAPUT XLII.

207 Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt?
208 [Cic. Offic. lib. I, pag. 363, lin. 30: Cavendum est ne assentatoribus patefiaciamus aures, nec adulari nos sinamus, etc.] Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur.
Ambrosius HOME

bnf1732.68 csg97.135

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik