Ambrosius, De Nabuthae, § 66
| 1 | Bonum est ut iam quiescatis et a flagitiis feriantes reuereamini domini potestatem. |
| | |
| | |
| 2 | ideo dictum est parricidae Cain: peccasti,. |
| 3 | quiesce, ut modum peccato suo poneret. |
| | |
| | |
| 4 | cogitationes uestrae confiteantur domino. |
| | |
| | |
| 5 | non dicatis: non peccauimus. |
| | |
| | |
| 6 | dixit Paulus: etsi nihil mihi conscius sum, addidit tamen: sed non in hoc iustificatus sum. |
| | |
| | |
| 7 | et uos etiamsi nihil estis conscii, confitemini tamen domino, ne quid sit quod uos praetereat. |
| | |
| | |
| 8 | etenim qui confitetur domino et reliquias cogitationis adhibuerit ad confessionem diem festum mentis celebrabit arcano et epulabitur non in fermento malitiae et nequitiae. |