Ambrosius, De Nabuthae, § 65
| 1 | de equite autem lectum est: et eques cadet retrorsum expectans salutem domini. |
| | |
| | |
| 2 | etenim quia nemo sine lapsu est, etiamsi quis eques ceciderit et terrenis aliquibus uitiis fuerit inflexus, si tamen non abiciat spem resurgendi, fretus miseratione diuina peruenit ad salutem. |
| | |
| | |
| 3 | de ascensore uero manifestum est indicium, quod reprehensibilis habeatur, quando Moyses ipse ait in cantico Exodi: equum et ascensorem proiecit in mare. |
| | |
| | |
| 4 | et in Zacharia locutus est dominus dicens: percutiam omnem equum in amentia et ascensorein eius in insipientia. |
| | |
| | |
| 5 | non dixit solum equum, sed et ascensorem, quomodo et in Exodo habes: equum et ascensorem. |
| | |
| | |
| 6 | ubi enim ascensor, qui non potest equum proprium gubernare, equus quoque fertur in praeceps et indomito furore in praerupta et periculosa raptatur. |
| | |
| | |
| 7 | quid igitur uobis in equis confiditis, diuites? mendax equus ad salutem. |
| | |
| | |
| 8 | quid in curribus plauditis? hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine domini magnificabimur. |
| | |
| | |
| 9 | ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. |
| | |
| | |
| 10 | nolite amare adhinnientes, nolite, diuites, fremitu libidinis excitari. |
| | |
| | |
| 11 | terribilis est dominus et cui nemo possit potens et diues resistere; iudicium caeleste iaculatur. |