Ambrosius, De Nabuthae, § 63
| 1 | Qui sint isti significauit expresse dicendo: omnes uiri diuitiarum. |
| 2 | omnes dixit, nullum excepit. |
| | |
| | |
| 3 | et bene uiros diuitiarum appellauit. |
| | |
| | |
| 4 | non diuitias uirorum, ut ostenderet eos non possessores diuitiarum esse, sed suis diuitiis possideri; possessio enim possessoris debet esse, non possessor possessionis. |
| | |
| | |
| 5 | quicumque igitur patrimonio suo tamquam possessione non utitur, qui largiri pauperi et dispensare non nouit, is suarum seruulus. |
| | |
| | |
| 6 | non dominus facultatum est, quia alienas custodit ut famulus, non tamquam dominus ut suis utitur. |
| | |
| | |
| 7 | in huiusmodi ergo affectu dicimus quod uir diuitiarum sit, non diuitiae uiri. |
| | |
| | |
| 8 | intellectus enim bonus utentibus eo, qui autem non intellegit, is utique intellectus sibi gratiam non potest uindicare et ideo somno temulentiae consopitus obdormiuit. |
| | |
| | |
| 9 | huiusmodi igitur uiri somnum suum dormiunt, hoc est suum somnum, non Christi dormiunt. |
| | |
| | |
| 10 | et qui somnum Christi non dormiunt non habent Christi quietem, non surgunt Christi resurrectione. |
| | |
| | |
| 11 | qui ait: ego dormiui et quieui etsurrexi, quoniam dominus suscipiet me. |