Ambrosius, De Nabuthae, § 61
| 1 | Pulchre autem sanctus Dauid in psalmo septuagesimo quinto. |
| | |
| | |
| 2 | hymnum deo concinens ad Assyrium scriptum, hoc est aduersus nequitiae spiritalis Assyrium. |
| | |
| | |
| 3 | inanem ac uanum principem istius mundi, ita coepit: notus in Iudaea deus. |
| | |
| | |
| 4 | hoc est non in diuitibus, non in nobilibus et in potentibus, sed in anima confitente notus est deus. |
| | |
| | |
| 5 | et lstrahel magnum inquit nomen eius, non in principibus et consulibus, sed in eo qui deum uidet; ipse est enim Istrahel. |
| | |
| | |
| 6 | in quo profunda fides ad cognitionem dei potuit peruenire. |