Ambrosius, De Nabuthae, § 56
| 1 | an uos ampla extollunt atria, quae magis debent conpungere, quia cum populos capiant, uocem excludunt pauperis? quamquam nihil prosit audiri eam, quae etiam audita nil proficit. |
| | |
| | |
| 2 | deinde non ipsa uos pudoris aula admonet, qui aedificando uestras uultis superare diuitias nec tamen uincitis. |
| | |
| | |
| 3 | parietes uestitis, nudatis homines. |
| | |
| | |
| 4 | clamat ante domum tuam nudus, et neglegis: clamat homo nudus, et tu sollicitus es quibus marmoribus pauimenta tua uestias. |
| | |
| | |
| 5 | pecuniam pauper quaerit et non habet: panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit. |
| | |
| | |
| 6 | sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant: quantum, o diues, indicium tibi sumis! populus esurit, et tu horrea tua claudis: populus deplorat, et tu gemmam tuam uersas. |
| | |
| | |
| 7 | infelix, cuius in potestate est tantorum animas a morte defendere et non est uoluntas! totius uitam populi poterat anuli tui gemma seruare. |