monumenta.ch > Ambrosius > 29 > 35 > 45 > 65 > 71 > 73 > 53 > 41 > 33 > 32 > 48 > 64 > 72 > 52 > 40 > 44 > 68 > 28 > 47 > 67 > 36 > 30 > 63 > 46 > 37 > 55
Ambrosius, De Nabuthae, § 54 <<<     >>> § 56

Ambrosius, De Nabuthae, § 55

1 miror tamen, cur eo uos, diuites, iactandos putetis, cum aurum materia magis offensionis quam commendationis gratia sit; lignum enim offensionis est et aurum, et uae his qui sectantur illud.
2 denique benedicitur diues, qui inuentus est sine macula et qui post aurum non abiit nec sperauit in pecuniae thensauris.
3 sed quasi is cognitus esse non possit, eum sibi desiderat demonstrari.
4 quis est? inquit et laudabimus eum; fecit enim quod mirari magis quasi nonum quam quasi usitatum recognoscere debeamus.
5 itaque qui in diuitiis potuerit conprobari, is uere perfectus et dignus est gloria.
6 qui potuit inquit transgredi et non est transgressus, et facere male et non fecit.
7 aurum ergo uobis.
8 in quo tanta erroris inlecebra est, non tam sua gratia quam hominum poena commendat.
Ambrosius HOME

bnf1732.194

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik