Ambrosius, De Nabuthae, § 52
| 1 | Seruitis, diuites, ac miseram quidem seruitutem, qui seruitis errori, seruitis cupiditati, seruitis auaritiae, quae expleri non potest. |
| | |
| | |
| 2 | gurges quidam insatiabilis rapidior est, cum inlata demergit, et putei modo cum exundat caeno inquinatur, terram adrodit nihil sibi profuturam. |
| | |
| | |
| 3 | uel hoc exemplo uos admoneri conuenit. |
| | |
| | |
| 4 | puteus enim, si nihil haurias, inerti otio et degeneri situ facile corrumpitur, exercitus autem nitescit ad speciem, dulcescit ad potum. |
| | |
| | |
| 5 | ita et aceruus diuitiarum cumulo harenosus speciosus est usu, otio autem inutilis habetur. |
| 6 | deriuato igitur aliquid de hoc puteo. |
| | |
| | |
| 7 | ignem ardentem restinguet aqua et elemosyna resistet peccatis, aqua autem statiua cito uermis facit. |
| | |
| | |
| 8 | non stet thesaurus tuus nec stet ignis tuus. |
| | |
| | |
| 9 | stabit in te, nisi eum operibus tuae miserationis auerteris. |
| | |
| | |
| 10 | in quantis sis, diues, incendiis considera. |
| | |
| | |
| 11 | tua uox est dicentis: pater Abraham, dic Lazaro, ut extremum digiti sui intinguat in aqua et refrigeret linguam meam. |