Ambrosius, De Nabuthae, § 51
| 1 | et dixit Helias ad eum: inueni, quoniam fecisti malum in conspectu domini. |
| | |
| | |
| 2 | rex ille erat et rex Samariae Achab, Helias pauper et indigens panis, cui defuisset uictus substantia, nisi corui alimoniam ministrassent. |
| | |
| | |
| 3 | adeo deiecta erat conscientia peccatoris, ut nec regalis potentiae fastu adtolleretur. |
| | |
| | |
| 4 | itaque quasi uilis et degener inuenisti me inquit inimicus meus et deprehendisti in me quae latere credebam. |
| | |
| | |
| 5 | nulla mentis meae occulta te fallunt; inuenisti me, patent tibi uulnera mea, captiuitas praesto est. |
| | |
| | |
| 6 | peccator inuenitur, cum iniquitas eius proditur, iustus autem dicit: igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. |
| | |
| | |
| 7 | Adam cum lateret, inuentus est, Moysi autem nequaquam inuenta est sepultura. |
| | |
| | |
| 8 | inuentus est Achab, non inuentus Helias, et sapientia dei dixit: quaerent me mali et non uenient. |
| | |
| | |
| 9 | unde et in euangelio Iesus quaerebatur et non inueniebatur. |
| 10 | culpa igitur auctorem suum prodit. |
| | |
| | |
| 11 | unde et Thesbites ait: inueni quoniam fecisti malum in conspectu domini, quia culpae reos tradit dominus. |
| | |
| | |
| 12 | innocentes autem non tradit in potestatem inimicorum suorum. |
| | |
| | |
| 13 | denique Saul quaerebat sanctum Dauid et inuenire non poterat, Dauid uero sanctus regem Saul, quem non quaerebat, inuenit, quoniam tradidit eum dominus in potestatem ipsius. |
| | |
| | |
| 14 | captiua igitur opulentia est, paupertas libera. |