| 1 | Pauperiorem enim se iudicat omnis abundans, quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. |
| 2 | toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates; eius autem qui fidelis est totus mundus diuitiarum est. |
| 3 | toto mundo fugit qui considerans conscientiam suam metuit deprehendi. |
| 4 | et ideo Achab ad Helian secundum historiam ait, secundum aenigmata autem diues ad pauperem: inuenisti me inimicus meus. |
| 5 | quam misera conscientia, quae se proditam doluit! |