monumenta.ch > Ambrosius > 34 > 24 > 43 > 55 > 37 > 46 > 63 > 30 > 36 > 67 > 47 > 28 > 68 > 44 > 40 > 52 > 72 > 64 > 48 > 32
Ambrosius, De Nabuthae, § 31 <<<     >>> § 33

Ambrosius, De Nabuthae, § 32

1 et dixit: hoc faciam, destruam horrea.
2 putes adhuc illum dicere: aperiam horrea, ingrediantur qui tolerare famem non queunt, ueniant inopes, intrent pauperes, repleant sinus suos.
3 destruam parietes, qui excludunt esurientem.
4 ut quid ego abscondam, cui deus facit abundare quod largiar? ut quid repagulis portarum claudam frumenta, quibus deus totum repleuit camporum ambitum, quae sine custode nascuntur et abundant?
Ambrosius HOME

bnf1732.183