Ambrosius, De Nabuthae, § 26
| 1 | delectantur et conpedibus mulieres, dummodo auro ligentur. |
| | |
| | |
| 2 | non putant onera esse, si pretiosa sint, non existimant uincula esse, si in bis thensaurus coruscet. |
| | |
| | |
| 3 | delectant et uulnera, ut aurum auribus inseratur et margaritae pendeant. |
| | |
| | |
| 4 | habent et gemmae pondera sua, habent et uestes sua frigora. |
| | |
| | |
| 5 | sudatur in gemmis, algetur in sericis: tamen pretia iuuant et quae natura auersatur commendat auaritia. |
| | |
| | |
| 6 | zmaragdos et hyacinthos beryllum achaten topazion amethystum iaspin sardium summo quaerunt furore. |
| | |
| | |
| 7 | uel si dimidium patrimonii petatur, non parcunt dispendio, dum indulgent cupiditati. |
| | |
| | |
| 8 | non abnuo gratum quendam lapidum istorum esse fulgorem, sed tamen lapidum. |
| | |
| | |
| 9 | et ipsi admonent contra natu ram expoliti, ut saxorum deponerent asperitatem, rigorem 15 magis mentis esse expoliendum. |