monumenta.ch > Ambrosius > 23 > 38 > 58 > 39 > 13 > 69 > 26 > 70 > 25 > 61 > 66 > 27 > 17 > 62 > 57 > 18
Ambrosius, De Nabuthae, § 17 <<<     >>> § 19

Ambrosius, De Nabuthae, § 18

1 noui ego diuitem in agrum proficiscentem panes breuiores urbe delatos numerare solere, ut pro numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset.
2 nolebat obsignatum aperire horreum, ne quid de condito minueretur.
3 panis unus diei deputabatur, qui tenacem satiare 570 A uix posset.
4 comperi etiam ueri fide, si quando ei ouum esset adpositum, queri quod pullus esset occisus.
5 hoc ideo scribo, ut cognoscatis uindicem esse dei iustitiam, quae lacrimas pauperum uestro ulciscatur ieiunio.
Ambrosius HOME

bnf1732.333