Ambrosius, De Nabuthae, § 17
| 1 | quantorum uitas in illo infoditis auro! cui illa seruantur, cum legeritis de - auaro diuite: thensauros condit et ignorat cui congregat eos? heres otiosus expectat, heres fastidiosus increpat quod sero moriamini. |
| | |
| | |
| 2 | odit incrementa hereditatis suae, ad damna festinat. |
| | |
| | |
| 3 | quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis gratiam derelinquitis? propter illum totis maestam diebus toleratis famem cottidiana mensae uestrae damna metuentes, propter illum diurna adornatis ieiunia. |