monumenta.ch > Ambrosius > 23 > 38 > 58 > 39 > 13 > 69 > 26 > 70 > 25 > 61 > 66 > 27 > 17 > 62 > 57 > 18 > 54 > 42 > 31 > 19 > 11
Ambrosius, De Nabuthae, § 10 <<<     >>> § 12

Ambrosius, De Nabuthae, § 11

1 Et erit mihi inquit in hortum holerum.
2 haec erat igitur omnis insania, hic omnis furor, ut spatium uilibus holeribus quaereretur.
3 non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere, sed alios uultis excludere.
4 maior uobis cura de pauperum spoliis quam de uestris emolumentis est.
5 iniuriam uestram putatis, si quid pauper habeat quod dignum possessione diuitis aestimetur.
6 damnum uestrum creditis quicquid alienum est.
7 quid uos delectant naturae dispendia? uniuersis creatus est mundus, quem pauci diuites uobis defendere conamini.
8 non enim terrena tantum possessio, sed caelum ipsum, aer, mare in usum paucorum diuitum uindicatur.
9 hic aer, quem tu diffusis includis possessionibus, quantos alere populos potest.
10 numquid angeli diuisa caeli spatia habent, ut tu terram positis distinguis terminis?
Ambrosius HOME

bnf1732.333